463
276 IDEA MEDICINAE
ut alimentorum, ita morborum quoque semina, ex ijs¬
dem hauriemus. Alimenta haec, quia inuisibilia sunt,
permixta, & planè (sensuum iudicio) unita, communi
appellatione, spiritus dicuntur, quos inspirando attra¬
himus. Quorum, uel cuius, incuitabilem necessitatem;
Hippocrates, libro De flatibus, ita exposuit: Spiritus
necessitas mortalibus omnibus tanta est, ut quamuis
alijs omnibus abstineat homo, neque cibum sumat ne¬
que potum, possit tamen dies duos, uel tres & plures,
ducere: si cui uerò spirituum meatus, per quos in cor¬
pus ingrediuntur, intercipiantur, momento unius ho¬
rae moritur. Rursus, à coeteris operibus feriantur ho¬
mines, à spirandi uerò functione nulla animalibus re¬
quies conceditur. In utero quoque & Generationum
initijs, prima necessitas est spirituum, occultae respira¬
tionis & pulsuum ministerio attractorum. Quamuis
autem inuisibile sit hoc alimentum, neque signaturis uel
qualitatibus ijs praeditum, ex quibus discrimina ali¬
mentorum inferioris globi constituta sunt, nihilomi¬
nus consentaneis & proprijs signaturis non destitui¬
tur. Cibi ac potus differentias, ex saporibus, consisten¬
tia, crassitie, tenuitate, lentore, colore, facili & difficili
digestione, ac similibus qualitatibus deduximus: spi¬
ritus uerò, & resolutiones fructuum superioris globi,
nec dulces, nec acidae, nec amarae; nec austerae, nec al¬
bae, nec nigrae existunt. Odorum signaturas saepe ad¬
mittunt.