463
PHILOSOPHICAE. 287
urticae similiter, papauera, &c. Arsenicum coeleste, uehe¬
mentia, uelocitate, penetratione, Tinctura, aqueum
longè superat, & fuiminis instar agit, mortales que om¬
nes momento tolleret, nisi aliorum fructuum resolu¬
tione & commixtione pernicies retunderetur. Atque
sic, ratione spirituum proprietatumque spirituales im¬
pressiones comitantium, coelestia terrestribus uiden¬
tur esse fortiora, & superiorum graduum. Rursus, si
duplicatorum corporum perniciem & potestatem con¬
sideres, terrestria ac aquea, coelestia longè superabunt,
sed non tam latè serpent; neque tam communes effe¬
ctus producent. Explicata morborum Genera¬
tione, qui ex seminibus & impuritatibus coelestibus
leuioribus procedunt, facilè intelliguntur procrea¬
tiones eorum, qui ex potentioribus & ualidissimis re¬
solutionibus constans, ut pestis, pleuritidis, prunellae,
& similium. Tales quoque morbi, ex resolutionibus
astrorum uniuersalium inferioris globi, produci pos¬
sunt, quas diximus, in Cap. de Generatione, uicinitatem
habere cum coelestibus & aëreis. Huiusmodi astra oc¬
culta sunt, & tamen mundanas habent praedestinatio¬
nes, digesta tempora, exaltationes, & fructuum resolutio¬
nes, ex quibus nouę Generationes ac Transplantatio¬
nes contingunt: magnaque officiorum, proprietatum, praede¬
stinationum, et signaturarum uarietate distincta sunt. Non¬
nulla perpetuo cum mortalibus negociantur, ex quibus
Endemij