463
288 IDEA MEDICINAE
Endemij morbi, consueti & perpetui, dependent: ex
quibus locorum Indiuiduę proprietates, & seminum
particularium inclinationes proficiscuntur. Ex horum
enim resolutionibus, tanquam uniuersalibus, aqua¬
rum, leguminum, cerealium, uini, carnium, piscium, &
omnium alimentorum radices inquinantur. Quòd si
superioris globi resolutiones consentaneae, cum his
conspirent, multipliabuntur; accelerabuntur, & dete¬
riores reddentur, fientque ex Endemijs Epidemici, &
pro natura seminum, tempus morborum, uel uernum,
uel autumnale, uel hybernum, uel solstitiale obtine¬
bunt. Ita nonnullis locis, perpetuò autumni tempori¬
bus uigent tertianae febres, erraticae, continuae, inter¬
dum perniciosae, catarrhi, tusses: alibi menstruorum
suppressiones. Strumosi morbi & similes, tempora
non habent, sed continenter durant. Sunt & alia
astra his occultiora, quae mundana coniugia perpetua
aspernantur, temporum nihilominus praedestinatio¬
nes custodiunt, quibus aduentantibus, fructuum effi¬
caci ualidaque resolutione, inuisam nouitate rebus in¬
ducunt, durabilem uel momentaneam, iuxta Tinctu¬
rarum, Scientiae, & praedestinationis, conditiones. Hinc
nouorum morborum Generationes dependent. Nec
solùm in inferiori globo uigent resolutiones talium
astrorum, sed etiam in superiori. Quemadmodum ue¬
rò uisibilium astrorum distinctas proprietates, offi¬
cia, tem¬