463
PHILOSOPHICAE. 289
cia, tempora, indies conspicimus: ita inuisibilium di¬
stinctiones, praedestinationum & resolutionum uarie¬
tates, admirari non debemus. Scientiae, uitae, potesta¬
tis, termini, durationis, obedientiae insignia, inuisibi¬
lia, utpote fontibus uiciniora, uisibilibus procul du¬
bio eripient. Sic morborum mortisque Anatomiae no¬
uae, in mundanam scenam, singulis seculorum reuolu¬
tionibus, introducuntur: interdum euanidae, momen¬
taneae, sine Tinctura permanente, ex quibus Trans¬
plantationes steriles apparent, ut pestis insuetae spe¬
cies, subitò accedentes & desinentes. Interdum uerò
Anatomias introducunt stabiles, Transplantationes¬
que foecundas absoluunt, ut Gallici morbi resolutio¬
nes, leprae, prunellae Vngaricae: quamuis & hae, tem¬
pora & terminos quoque contineant, diuturnos uel
breues, ratione Tincturarum & praedestinationum.
Quia uerò tales resolutiones, Generationes & Trans¬
plantationes, in hoc differut à coeteris creaturis, quòd
non habeant propria Indiuidua, quemadmodum an¬
tea dictum est, sed in aliorum Indiuiduorum radici¬
bus recipiuntur: idcirco, quo tempore exaltantur, quae¬
cunque regiones, aetates, & hominum Indiuiduae na¬
turae, confluentiam maiorem attulerint, in ijs, hospitia
quaerunt, Tincturas introducunt, radicesque semina¬
rias, stabiles uel momentaneas, ponunt. Sic in castris
& congregationibus hominum, magnis ciuitatibus,
Epidemiae
Oo