463
290 IDEA MEDICINAE
Epidemiae ut plurimum germinare incipiunt, quia a¬
gros opportunos, ob intemperantiam, hospites pe¬
regrinos assiduè accersentem, inueniunt. Sic nomi¬
num opprobria, nationibus, ob paucorum delicta,
attribuuntur, morbosque Gallicos, sudores Anglicos,
prunellas Vngaricas, catarrhos Pedemontanos, mul¬
torum iniuria, saepe appellamus. Frustra quoque ac¬
cusamus Martis coniunctiones, Veneris exaltatio¬
nes, Solis Eclypses, in horum morborum natiuitati¬
bus, quamuis signa sint inuisibilium astrorum, & oc¬
cultas temporum praedestinationes praefigurent. Quin¬
etiam Epidemicorum morborum causae saepe existunt,
sed consuetorum, ex quibus Seculorum mutationes,
& morborum innouationes non dependent. Sed de
his alibi. Qui morbi artificum proprij sunt, ut metal¬
licorum fossoribus, Separatoribus, Aurifabris, salium,
aluminum, aquarum fortium Praeparatoribus, ex
Endemijs intelligi debent. Proficiscuntur enim ex re¬
solutionibus spirituum & radicum Mineralium, ali¬
mentumque spirituale inquinant, ac morbos produ¬
cunt, in pulmonibus, articulis, neruis, carnibus, liga¬
mentis, synouia, uentriculo, uisceribus, coagulatos
uel resolutos, iuxta praedestinationem spirituum, à qui¬
bus semina acceperunt. Ita contemplationem de
Generatione morborum hoc tempore claudemus,
collectamque supellectilem coniungentes dicemus:
MOR¬