463
PHILOSOPHICAE.
201
& anxietates cordis, ad extremam consumtionem per¬
sistunt, testanturque fomitem morbi in capite non deli¬
tuisse, sed aliunde irrepsisse, donec resoluta Tinctura¬
rum & fructuum potestate, tam latè progredi ulterius
non posset. Scio morborum quorundam seminum
Anatomias habere consentaneas in corpore, cum
quibus, ratione proprietatum trium Principiorum,
confluunt. Antea quoque declarauimus fructuum reso¬
lutiones siue spirituales permaneant, siue corporeae
euadant, ad nota & domestica diuersoria potius quàm
ad peregrina festinare: ut cancrosae radices, fructuum
sobolem ad carnes faciei, pectoris, ad mammillas or¬
dinariè transmittunt. Strumosae resolutiones ad colli
Anatomiam pergunt, quia carnes, adenes, uenas, hu¬
miditates domesticas ibi inueniunt. Varicosae, ad ti¬
bias: podagricae; ad articulos: arsenicales, sulphureae
uel pestilentes, pleuriticae, febriles, ad cor & pulmones
papauerinae, cicutosae, uiitriolo sulphurae, uel epilepti¬
cae, uertiginosae, narcoticae, ad cerebrum. In quibus om¬
nibus, itinerum exordia latent, termini apparent: fru¬
ctuum impressiones percipiuntur. Radicum minerae
occultae manent. Nos uerò fontes quaerimus, unde ue¬
niant impressiones, symptomata, actionum depraua¬
tiones, non quam uadunt, uel ubi sensibus se patefaciant.
Ipse quoque Galenus, in quibusdam eplepsiijs, melan¬
cholijs, & similibus affectionibus, aliarum partium
affecta¬
Qq