463
306 IDEA MEDICINAE
affectarum inditia deprehendit, ut uentriculi, matri¬
cis, artuum: proinde duplicem epilepsiam introdu¬
xit, per se scilicet, & per consensum. At certè, unus
idemque est morbus, ab eodem semine, radice, princi¬
pio procedens: fomites uerò, matrices, & agri, diffe¬
rentiam faciunt, & symptomatim signaturas, uehemen¬
tia, celeritate, frequentia, duratione, ac similibus, alte¬
rant. Semina enim epileptica debiliora, nec tanta im¬
pressionum celeritate & potestate uigentia, ubi in prę¬
dictis locis fouentur, dum efferuescunt, sensibili fru¬
ctuum resolutione ad cordis e cerebri officinas per¬
gunt, quò posteaquam peruenerint, symptomata epi¬
leptica leuiora inferunt. Ita afficiebatur puer ille, à cu¬
ius pede frigida aura, per tibias, crura, spinam, ad cere¬
bri arcem alcendebat. Cuius aurae fomitem uel radis
cem, Quintius Galeni Praeceptor, mole dicebat exi¬
guam esse, sed potestate maximam. Tales epilepticos,
nos quoque saepenumero conspeximus, nonnullosque
ad sanitatem, sim magno sudore, reuocauimus. Et
robusti cuiusdam rustici aureis pollicitationibus olim
decepti fuimus. Etenim, posteaquam artis hbeneficio,
in paroxysmorum apprehensionibus, Imaginationis
& sensuum officia à pernicie uindicata animaduertis¬
set, relictamque cordis palpitationem & comprehen¬
sionem simili euentu cessaturam sibi persuasisset, an¬
nia & sordida excusatione, magnis pollicitationibus
satis¬