463
310 IDEA MEDICINAE.
qui altius penetrare possunt, & diuersoria potentio¬
rum Elementorum inquirere, quęsitaque immutare, mi¬
tigatis radicibus. Tales ex Mineralium familia peti
debent. Nuntios, uerò praeparare, itineri accommoda¬
tos, & innoxios reddere, à carceribus & captiuitate
expedire, hoc opus, hic labor est. Qui hanc prouin¬
ciam difficultate perterritus recusauerit, frustra mor¬
borum loca inquirit. Similiter in febribus, si mannae,
cassiae, diacatholiconi, agarico, rhabarbaro, scammo¬
niatis, & similibus obtemperauerint, argumentum
est, earum radices in partibus foueri, quarum Elemen¬
ta & Principia debilia sunt, ut in uentriculo, intestinis,
mesaraicis, uel superficialiter in potentiorum partium
Anatomijs, ut in renibus, sanguine, uisceribus, syno¬
uia, receptas esse, idque ob Tincturarum debilitatem radi¬
cibus & seminibus inhaerentium. Quòd si talium re¬
mediorum impresstiones neglexerint, in partibus fo¬
uebuntur, quarum Elementa & Principia, ualidiora
existunt: uel si debiliorum Anatomias occupauerint,
radices profundas posuerunt, & longa circulationis
digestione, seminum suorum Tincturus ad exaltatio¬
nem perduxerunt, superficiebus illis consuntis & re¬
lictis, quae purgationibus per aluum uel uomitum tol¬
luntur. Itaque nuntios subtiliores requirunt, non sem¬
per ex Mineralium familia desumtos, saepe ex Vegeta¬
bilibus praeparatis, exaltatis, & ad potentiores gradus
deductis.