463
PHILOSOPHICAE. 311
deductis. Horum remediorum praedestinationes, uri¬
nas, sudores, mouent, et subtiles consumtiones moliun¬
tur, quibus officijs, febrilium radicum occulta diuerso¬
ria patefaciunt, gradus quoque & exaltationes Tinctu¬
rarum febrilium. Atque haec est uera Methodus in inue¬
stigatione minerarum morbosarum. Est & alia;
obscurior tamen ac incertior, quae ex symptomatum
uehementia & remissione dependet. Quemadmodum
enim Hippocrates, genitale semen, ex partibus, in qui¬
bus Elementa & Principia totius animalis potentissi¬
ma uigent, deriuari, hoc inditio confirmauit, quia im¬
pressiones uehementissimae, efferuescentias seminis
comitantur, & quia tam pusilla materia euacuata, tan¬
tae sequuntur in toro animali mutationes: ita quoque
uehementissima symptomata, testantur morborum
mineras in partibus delitescere, quarum Elementa &
Principia ualidissima sunt, nisi astrorum potentes im¬
pressiones sequantur, ut in uenenis apparet. Diutur¬
nitate, recidusarum frequentia, & euidentium causa¬
rum animaduersione, haec distinguere licet. Qui mor¬
borum generationes, femina & radices ignorant, lon¬
gè aliter in locorum inquisitione procedunt. Philo¬
sophicis enim Methodis destim, sensuum mancipia
fiunt: morborum notiones sensibiles, subiectis cor¬
poreis inhaerentes proponunt: intemperies, obstru¬
ctiones, tumores, ulcera, & melancholiam cum comi¬
tibus