463
PHILOSOPHICAE. 313
sent. Praecedit enim frigus, & utplurimum grauius af¬
fligit, in omnibus intermittentibus, quo superato, ua¬
poribusque natura frigidis accensis, falsa caloris imago
repraesentatur. Ita in omnibus intermittentibus febri¬
bus, & plurimis continuis, cor per consensum saltem
afficitur, & uaporosis resolutionibus febrilium radi¬
cum, alibi mineras habentium. Dicent Galenistae, nos
causarum & morborum discrimina negligere: se quoque
fateri, ex putrescentibus humoribus, in uenis, uentri¬
culo, uisceribus, purgatione, uel uenae sectione tollen¬
dis, febrilem calorem in corde suscitari: tales uerò hu¬
mores, ad causarum collegia, non ad morborum ordi¬
nes referri. Praeterea, constare nos ex tribus, continen¬
tibus, contentis, & impetum facientibus: contentorum
uitia, uel humorum, ut ipsi exponunt, causas existere:
continentium uel solidarum partium, morbos: in spi¬
ritibus uerò, symptomatum impetus apparere. Qua
fronte, Hippocratem, Praeceptorem salutare audent,
tam adulterinam huius Aphorismi interpretationem
adducentes? Qua uerecundia, decreta ipsius repetunt,
quae libello De flatibus, promulgauit: ubi morbos
omnes ἀπὸ πνευμάτων, à spiritibus, flatibus, uaporibus,
proximè proficisci ostendit: Febrium quoque exem¬
pla adducit, epilepsiae, hydropis, & fluxionum, magna
obseruationum ac rationum mole contendens, actio¬
num omnium debilitationes, deprauationes, & abo¬
litiones,
Rr