463
318 IDEA MEDICINAE
uerò, uiolae, crocus, coronariae omnes, interruptas ha¬
bent Resolutiones, & paroxysmorum repetitiones.
Fructus enim uel flores, qui maturitati uiciniores sunt,
erumpunt, posthabita aliorum sorte. Transplantan¬
tur etiam tempora tam Digestionum quàm Resolutio¬
num. Vegetabilia enim quae ex semine procedunt,
tarda habent Digestionum uel fermentationum tem¬
pora, insitione uerò accelerantur. Huius beneficio Ple¬
nilunia Lustrorum, in annua mutantur, & quae septi¬
mo anno (interdum decimo) ex semine, fructuum ger¬
minatione, sobolem pollicebantur, si insitione feran¬
tur, consentaneas & hospitales radices nacta, praede¬
stinationes accelerant, festinata mercede diligentiam
humanam compensantia. Desiderium quoque totius
Naturae demonstrant celeritate gaudentis, ut praede¬
stinationibus Mundanis absolutis, beatiora recepta¬
cula repetere liceat, perpetua quiete ornata. Resolu¬
tionum uel germinationum momenta ijsdem de cau¬
sis accelerantur, retardantur, immutantur. Ita ceraso¬
rum tempora, in pyrorum mutantur, uuarum maturi¬
tates, prunorum comites fiunt. Locorum, radicum, &
proprietatum confluentium admixtiones, negocium
hoc absoluunt Haec temporum rudimenta, si ad Ana¬
tomiam humanam debitè accommodentur, sanita¬
tis & morborum periodos, paroxysmorum circui¬
tus, silentia, Plenilunia, decrescentias, Crises, & De¬
creto¬