463
330 IDEA MEDICINAE
quarum efficaci potentiae uniuersum animantis robur
obtemperat: quarum hostili & dolosa apprehensio¬
ne, gloriosa illa statura tam superbi animalis, subitò
prosternitur, & deformi ac horrenda agitatione, mi¬
srrabiliter laceratur, ipso pauore astantium satis atte¬
stante, sacrum quippiam, daemoniacum, potens, &
humanis uiribus superius, adesse. Quocirca, neque
expultrici facultati partium (cuius proprietates & na¬
turam non explicauit Galenus) neque excrementorum
collectionibus uel transmissionibus, circuitus morbo¬
rum ascribi debent. Nec qualitates excrementorum,
crassities, tenuitates, uisciditates, caliditates, frigidita¬
tes, rectè adducuntur. Sunt. enim signaturę & umbrae.
earundem proprietatum & potestatum, quae tempo¬
rum circuitus gubernant. Et quemadmodum colo¬
rum, saporum, figurarum Scientias continent, ita
quoque coagulationum, & corporum consentaneo¬
rum signaturis, non destituuntur. Neque proprieta¬
tes quae crassas corporum coagulationes obtinent,
tardiora perpetuò digestionum & resolutionum tem¬
pora ostendunt. In spiritualibus corporibus tempo¬
rum diuturna silentia sępe existunt, ut in morbis astra¬
libus apparet: crassa uerò & corporea semina in uen¬
triculo, intestinis, & uicinis partibus, celeres habent
periodos, & Lunae circuitus, ut ait. Hippocrates, imi¬
tantur. Tempora certè rerum omnium, posthabitis
corpori¬