463
PHILOSOPHICAE. 321
corporibus & extremis spirituum coagulationibus,
in spiritualibus Tincturis radici uicinioribus perpe¬
tuo delitescunt. Quod ad reliquas morborum signa¬
turas attinet, dolores, pulsuum immutationes, uri¬
narum & aliorum excrementorum alterationes, con¬
coctiones, cruditates, calores, horrores, rigores, frigi¬
ditates, somnos narcoticos, uigilias, deliria, insensibi¬
litates, in summa, ad actiones lesas, excrementa immu¬
tata, & externa corporum accidentia, quia temporis
angustia, itineris necessitas, & Compendij leges, non
admittunt, singulatim hoc loco explicari non pos¬
sunt. Nihiloninus si diligenter considerentur ea quae
de morborum Generationibus & Transplantationi¬
bus, actionum naturalium administrationibus, à no¬
bis prodita sunt, non erit difficile symptomatum o¬
mnium generationes & progressus inuenire. Exem¬
pla et Methodos inueniendi, antea posuimus: hîc quo¬
que nonnulla adijcientes, finem huic Capiti impone¬
mus. Itaque dolorum causas inprimis adiungemus. Hi
omnes, à spiritibus salium resolutis proficiscuntur,
in quibus saporum extremitates adsunt, ut austeri¬
tatis, aciditatis, acrimoniae, salsedinis & similium:
ut uel hinc palàm fiat, quàm ineptè contra Ar¬
chigenem disputet Galenus, secundo De locis af¬
fectis, quòd saporum nomina doloribus accom¬
modauerit: acerbum, austerum, acidum, mordax,
salsum,
Tt 2