463
334 IDEA MEDICINAE
uesica, synouia. Continent enim mucilagines, in qui¬
bus spiritus salium acutissimi & extremi, saepe latent,
& longa digestione separantur, ac ad exaltationes du¬
cuntur. Hinc arthritides, chiragrae, podagrae, Cedma¬
ta Hippocratis, dolorificae fluxiones, cephaleae, hemi¬
craniae, dentium dolores, ob confluentiam spirituum
salis cum synouia, in qua, uaporosa resolutione recepti,
lentas coagulationes admittunt, salium potentibus
Tincturis & saporibus insignes. Viscera uerò tantis
doloribus non alfliguntunr, quia non habent confluen¬
tiam cum spiritibus & Tincturis salium, id est, non con¬
stant ex proprietatibus trium Principiorum, quae sa¬
lium insignes proprietates demonstrant, magis boli,
cachymiae, sulphurearum terrarum naturam referunt,
in quibus spiritus obtusi, insipidi, graues ac tardi, de¬
prehenduntur. Atque haec uera ratio est, quare dolo¬
res graues in uisceribus contingant, non neruorum
copia, uel penuria. Qui dolores, à contusione, sectio¬
ne, ustione, externa calefactione uel refrigeratione con¬
tingunt, Relollacei sunt, id est, à corporibus uel qua¬
litatibus mortuis producti, toto genere ab ijs discre¬
pantes, quos hactenus descripsimus, qui à Tincturis
Chaerionijs, uel qualitatibus uitalibus in corpore na¬
scuntur. Stupores, insensibilitates, somni narcotici,
à spiritibus sulphureis proficiscuntur, in quibus pro¬
prietates papauerinę, mandragorinae, cicutariae, hyo¬
scyaminae