463
342 IDEA MEDICINAE
claratis censuram Indicationum diuersarum sine iniu¬
ria breuiter instituemus. Sanationes quae manuum
ministerio perficiuntur, ut luxatorum artuum reposi¬
tiones, fracturarum conuenientes deligationes, sectio¬
nes, ustiones, uenarum incisiones, scarificationes, &
similes operationes, artificiales planè sunt, externae,
corporum agilitate, exercitatione, & consuetudine,
potius quàm Naturae potestate, absoluendae. Aegri¬
tudines quoque, uel morborum lęsiones, hisce curatio¬
nibus obtemperantes, externae sunt, sensibus subie¬
ctae, in quibus communi sensuum iudicio insinuan¬
tur agendi rationes, id est, repraesentantur Indicatio¬
nes etiam rusticis, habilitas uerò, consuetudo, & exer¬
citatio perficiendi propositi, artifices constituit, qui
gloriae & auaritiae stimulis incitati officijs suis saepe
abutuntur, secantes, urentes, & extrahentes, ubi nec
sectione, nec ustione, nec extractione opus esset. Quia
uerò fracturis, contusionibus, & luxationibus, saepe
superuenerunt symptomata, ut inflammationes, exul¬
cerationes, dolores, & fluxiones, non solam repositio¬
nem uel deligationem sufficere, sed remedijs, & Natu¬
rae adminiculo opus esse intellexerut. In his sympto¬
matibus obscurę erant causae, nec sensuum externis & nu¬
dis coniecturis, agendorum rationes statim demonstra¬
bantur. Itaque subtiliore inquisitione causas & genera¬
tiones symptomatum, uel ipsi quęsiuerunt, uel à priori¬
bus