463
PHILOSOPHICAE. 345
ribus obtemperant. Optanda quidem esset Vniuer¬
salis curandi ratio, sed paucis concessa fuit: nihilomi¬
nus particularis, non est contemnenda. Saepe enim
in morbis, etiam grauissimis, Vniuersalis officio fun¬
gitur, impuritatum radicibus consumtis, & Balsami
uirtute confirmata. Huius differentias & rationes, pau¬
cis exemplis illustrabimus, & uiam Veritatis, quoad
licet, aperiemus. Demonstrauimus antea, actiones
omnes naturales, à spiritibus spiritualibusque Tinctu¬
ris proficisci, in quibus mechanicae Scientiae trium Prin¬
cipiorum uigerent. Ita enim morbi implantantur in
Mumias, Elementa & Anatomias partium Microcos¬
mi, ex uaporosis Tincturis alimentorum, in quibus
impuritatum & morborum Scientiae ac praedestina¬
tiones latent: ita digestionum temporibus fermentan¬
tur, augentur, & ad generationes perducuntur, qui¬
bus instantibus, resolutione uaporum & spirituum
paroxysmos & symptomata omnia pariunt: ita remo¬
diorum actiones ex spiritibus uitalibusque spiritiuum
Tincturis procedunt, non ex corporibus, uel mortuis
Relollaceisque qualitatibus. Spiritus sunt qui resol¬
vunt, qui vomitiones, alui excretiones, urinas, sudo¬
res insensiles transpirationes, menstrua promouent:
spiritus mundificant sanguinem, & uitalia Elementa
clarificant spiritus consolidant, tonum & robur uita¬
li Balsamo impuriuntur: Spiritus somnum generat,
fluxio¬
Xx