463
346 IDEA MEDICINAE:
fluxiones sistunt, dolores demulcent: spiritus morbo¬
rum diuersoria soli sciunt, & Scientiam resoluendi, eua¬
cuandi, consumendi impuritates morbosas soli possi¬
dent. In summa: quaecunque ad curationem requiruntur,
omnia in spirituum potestate continentur. Itaque spiri¬
tuum differentias & proprietates, de quibus saepe di¬
ximus, repetere oportet, si sanationum mysteria intel¬
digere uelimus. Sunt autem Spiritus, astralia uel inuisi¬
bilia corpora, accensa, resoluta, sublimata, uel in actum
reducta, proprietatibus trium Principiorum insigni¬
ea, quibus actionum causas ascribunt. Discrimina
Spirituum plurima sunt. Quidam arctiora coniugia
cum corporibus contraxerunt, qui corporei quodam¬
modo, crassi, & tardi euadunt. Quidam uero corpori¬
bus subtilioribus adhaerent: alij puri sunt, alij permi¬
xti: alij salium proprietates magis referunt, alij sulphu¬
rearum specierum, alij mercurialium. Actiones quo¬
que & impressiones spirituum diuersae contingunt,
spirituum differentijs analogae. Nam corporei, in par¬
tibus uicinis solummodo imprimunt, & saporum ac
salium crassiorum proprietatibus agunt. Hi in uen¬
triculo & intestinis impuritates sulphureas, crassas,
nomitioni destinatas, uel alui excretioni, resoluunt.
Alij uero qui corporum crassorum commercia non
habent, colorum, lucis, & subtilissimorum saporum
Tincturas, impressiones & actiones imitantur: tales
clari¬