463
348 IDEA MELICINAE
inferiores, debiliores, & imperfectos, magna curatio¬
nis commoditate, reducemus. Quaecunque enim mor¬
borum semina in humana Anatomia fructus & sym¬
ptomata proferunt, affinitatem habent uel cum Le¬,
pra, uel cum Podagra, uel cum Hydrope, uel cum Epi¬
lepsia. Leprae insignia gerunt, ultera omnia, pruritus,
scabies, alopeciae, furfures, squammae, scissurae, cutis
foeditates, pustulae, malum mortuum, & similes affe¬
ctus. Podagrae signaturas ostendunt, colicae, nephri¬
tides, orexes, dentium dolores, arthritides, dolorifice,
fluxiones, cephaleae, hemicraniae, &c. Hydropis affi¬
nes sunt febres omnes, apostemata, icteritiae, cache¬
xiae. Ad Epilepsiam referuntur, catarrhi, paralyses, pal¬
pitationes, cordis, spasmi, uertigines, melancholiae,
anoplexiae, suffocationes uterinae, & uicini morbi.
Transplantationes, quoque horum considerare utile
est: Conspirant inter se omnium morborum radica¬
les impuritates, & mixtiones Transplantationum au¬
thores, facilè admittunt. Ita saepe conspiciuntur catar¬
rhi, podagrici, paralyses leprose, apostemata icteritie,
cachexiae, ulcerosis proprietatibus inquinatae, febres
arthriticae, paralyticę, catarrhosę, ad prędęstinationes
leprosas inclinatae. Sic nouorum morborum reso¬
lutiones, sine Transplantationes constituant foecun¬
das isnie euanescentes, uel subitò uel tardè, ut morbi
Gallici sudoris Anglici, pestis pętechiosae, prunellae,
dysente¬