463
IDEA MEDICINAE
ostendunt. Extractiones uerò helleborinae, centau¬
reae, chelidoniae, cyclaminis: adderem (si scirem uos
aequiores futuros, & tempestiua poenitentia ab erro¬
ribus citius destituros) praeparationes & composi¬
tiones scammoneae, aloes, myrrhę, ladani & similium,
non uulgares illas extractiones & praeparationes in¬
telligo, in quibus uel symptomatum pernicies (ut in
extractione hellebori, in panchymagogo) etiamnum
relinquitur, uel uirtutes & proprietates rerum de¬
struuntur: huiusmodi Curatores, digniores & latio¬
res prouincias obtinebunt, quia potentiorum, & mul¬
torum hostium insidijs, subita & celeri prouidentia
occurrere possunt, ciuesque suae tutelae subiectos, be¬
nignè refocillare, symptomatum clade unà mitiga¬
ta. Ex Mineralium familia nonnulla si praeparentur,
& ad altiores ac innoxios ordines ducantur, Regum
prouincias occupabunt, & Semimonarchae, in pur¬
gandis impuritatibus, non solùm febrilibus, sed &
aliorum plurimorum morborum, euadent. Eodem
pacto ordinare oportet purgantia podagrica, hy¬
dropica, leprosa uel pustulosa, & epileptica: mitiga¬
tiua quoque, diaphoretica, diuretica, anodyna, con¬
fortatiua, & similia remediorum genera. Ita enim Par¬
ticulares curationes, legitimas, Vniuersalibus simi¬
les, debitè instituemus. Sanationum modos, &
remediorum classes breuiter nunc exposuimus: re¬
liquum