463
PHILOSOPHICAE. 359
liquum est, in exemplis quorundam morborum ex¬
ercitari, & curationum leges, ac remediorum appli¬
cationes, paucis illustrare. Nec particulares cura¬
tionum Methodos in omnibus morbis describere
necessum est. Qui in paucis exercitatus fuerit, si reme¬
diorum praeparationes non neglexerit, & ea quae à¬
nobis hoc Capitulo declarata sunt, probè didicerit,
aliorum quoque leges & tractandi rationes non igno¬
rabit. Etenim, ubi in remediorum praeparationibus
progressus fecerit, et altiores ordines inuenerit ab In¬
dicationum multitudine assiduè explicatur, relictaque,
paulatim Particularitate, & taediosa Singularitate,
ad Vniuersaliores & faciliores curationes accedet.
Quibus igitur Indicationibus febrium curationi sa¬
tisfaciemus? Si simplices fuerint, incomitatae, in pri¬
mis Anatomijs, ut uentriculi, intestinorum, mesen¬
terij fundatae, saepe suffecit sola purgatio febrilis, bis
terue repetita, ratione Tincturae & gradus impurita¬
tis. Si uerò altiores radices egerint, uel in Anatomijs
potentioribus receptę fuerint impuritates febriles ua¬
lidiores, ualidioribus quoque purgationibus, resolu¬
tionibus, ablutionibus, & consumtionibus opus est,
quae non solum superficiarias impuritates, per al¬
uum exeuntes, tollere possint, sed etiam profundio¬
res, per urinas, sudores, consumtiones, & insensiles
transpiratione euacuari solitas. Repetitiones, ordines,
&