463
360 IDEA MEDICINAE
& gradus remediorum, ostendent impuritatum Tin¬
cturae, facilè uel difficulter tractabiles: minerae quo¬
que, & loca impuritatum, siue in potentioribus Ele¬
mentis & Principijs partium humani corporis, siue
in debilioribus contineantur. Et uicissim, remedio¬
rum ordines, exaltationes & gradus, morborum Ele¬
menta, gradus, & impuritatum classes, sine fallacia
demonstrabunt. Rursus, si comites habuerint uel do¬
lores, uel uigilias, uel immoderatos calores, sitim in¬
exhaustam, anodyna & somnifera accersemus: uenae
quoque sectione interdum utemur. Quòd si Anodyna
mundificatiua, Diaphoretica confortatiua, & similia
remedia diuersis facultatibus insignita, habere posse¬
mus (sunt certè in potestate Naturae) febrium & aposte¬
matum perniciosos comites, unà cum radicibus, tutò
& subitò utique tolleremus. In hydrope & similibus:
morbis, in quibus resolutiones, & fructus impuritatum
copiosi, in corporibus & cauitatibus continentur, pri¬
mùm euacuatio impuritatu instituenda est, purgatio¬
nibus hydropicis, per aluum, urinas, fudores, interdum
chyrurgiae ministerio: deinde ad radicum & impurita¬
tum hydropicarum resolutiones, consumtiones, et abla¬
tiones accedendum. Hisce Indinationibus satisfacient
proprietates illę, quas diximus resoluere & consumere
hydropicas Tincturas. Ex Mineralium familia tales ut¬
plurimum petuntur, propter gradum, mineram, & ex¬
altatio¬