463
PHILO SOPHICAE. 361
altationem morbi: & sine praeparatione exhiberi non
possunt. Sequitur confortatio, & Balsami innati con¬
solidatio. Quae exterius adhibentur, fomentationes,
cataplasmata, unctiones, praedictis Indicationibus
inseruiunt. Podagricorum affectus, si leuiores fue¬
rint, neque radices & fontes habuerins in sanguine,
carnibus, uel synouia aliarum partium (quod paro¬
xysmorum signaturis, insultu, & remediorum idoneo¬
rum usu discernitur) resoluentibus, mitigantibus, &
corroborantibus sanabimus. Ostendimus enim po¬
dagricos morbos, ex Tincturis, & spiritibus salium à cu¬
tissimis, pontagiosis, uel amara & penetrabili auste¬
ritate insignitis, originem suam habere: differentias
quoque podagrae, ex horum spirituum diuersis proprie¬
tatibus, mixtionibus inter se, & cum spiritibus sulphu¬
reis acmercurialibus, rectè desumi, ex quibus dolo¬
rum diuersitates (ut saporum in lingua, & affectio¬
num saporibus superuenientium) calorum, colorum,
inflationum, & omnium symptomatum, dependent.
Quia igitur in omnibus speciebus podagrae, Tinctu¬
rae salium duras & siccas coagulationes moliantur;
quamuis ex resolutione suarum radicum astrum recepe¬
rint, & ad efferuescentias ascenderint, resolui utique de¬
bent, humectari, & sudore, madore, uel insensili tran¬
spiratione discuti: ita tamen, ut mitigatis unà dolori¬
bus, caloribus, & dolorosis omnibus symptomati¬
bus,
Zz