368
IDEA
MEDICINAE
inde
similia
dicuntur
morborum
remedia,
quia
ex
ea,
dem
Anatomia
Naturae
ducuntur,
quia
signaturas,
proprietates
&
radices
similes
continent:
contraria
uerò
quia
defectus
&
desideria
resarciunt,
quia
amica
saturitate,
spiritus
&
impuritates
consentaneas
deli¬
nientes,
resolutiones,
consumtiones,
&
tacitas
abla¬
tiones
moliuntur.
Et
in
Anatomia
Naturae,
hae
locu¬
tiones,
quamuis
specie
dissimiles
repugnare
uidean¬
tur,
admittuntur:
Contraria
Contrariorum
sunt
re¬
media,
&
Similia
Similium.
Galenus
uerò,
nominum
errore
&
angusta
egestate
deceptus,
ludicationes
me¬
dendi
Hippocraticas,
iniusta
metamorphosi
ad
ca¬
lefactiones
ac
refrigerationes
retraxit.
Quid
illi
in
mentem
uenit,
si
librum
Hippocratis
De
antiqua
Me¬
dicina
perlegit,
ubi
ex
professo
contra
eos
disputat,
qui
nouas
hypotheses
&
Indicationes,
in
curatio
ni¬
bus
proposuerunt,
qui
calefactiones,
refrigerationes,
humectationes,
exiccationes,
morborum
causas
&
cu¬
rationes
esse
dixerunt:
demonstrans,
nec
generatio¬
nes,
nec
curationes
morborum,
illis
qualitatibus
re¬
ctè
attribui,
neque
reperiri
quippiam
in
Naturâ,
quod
per
se,
uel
sine
Potestatum
admixtione,
calidum
sit,
uel
frigidum,
humidum,
siccum,
&
qui
frigido
morbo
laborat,
iuxta
illos
qui
nouas
hypotheses
introduxerunt,
calido
remedio
curari,
debere:
sed
quali
calore:
alij
enim
sunt
salsi,
alij
amari,
alij
austeri,
alij