463
374 IDEA MEDICINAE
gulationem consentaneam acceperit, quia uinculis
spirituum destituitur, faciles admitunt purgationes.
In morbis chronicis, ut epilepsijs, quartanis, coli¬
cis, podagris, in hydrope, & leprosis, affectibus, im¬
puritates radicales, resolutione, non concoctione,
propris & primò curantur: fructus uerò, paroxysmi,
& fructuum efferuescentiae, in nonnullis speciebus
praedictorum morborum, concoctionum & contem¬
perationum Indicationes recipiunt. Frustra conco¬
ctionum signa in epilepsia, podagra, lepra, in quarta¬
na, colica, nephritide, in omnibus affectibus tartareis
expectantur. Resolutione confestim instituenda est
curatio, consumtione, destructione, ablatione. Si mi¬
tigatio coufluxerit, felicius propositum assequemur.
Hoc quoque adijcimus, non omnia curationum Myste¬
ria. Indicationum compendia, remediorum Arcana,
ab Hippocrate descripta esse, & potuit quaedam igno¬
rasse. Secula certè proficiunt. Iniquum proinde esset,
in omnibus ipsum imitari. Paucas remediorum fa¬
cultates exposuit. Curandi rationes mirabiles, qui¬
bus hoc seculo uti non licet, multis in locis demon¬
strauit. De remediorum Praeparationibus, exaltatio¬
nibus, Indicationum compositionibus, in quibus u¬
niuersa Medicina fundatur. nihil ab illo proditum est.
Principia nihilominus Medicinae, Naturae legibus.
consentanea, nobis etiam communia demonstrauit.
Feli¬