463
PHILOSOPHICAE
375
Feliciori seculo, nouorum morborum difficissimis re¬
solutionibus non inquinato uixit, nobis & Nepoti¬
bus nostris, altiorum remediorum inquisitiones, sine
inuidia reliquit manc admonitionem, necessariam,
hoc loco adiunxi, ne aliorum obseruationes, praece¬
pta; uigiliae, & commentationes, posteris, socordiae
occasionem in posterum praeberem. Non excusamur
in Curationes epilepsię, quae post annum uigesimum
quintum adultos adoritur, ob Decretum Hippo¬
cratis dicentis, Epilepsias quae post uigesimum quin¬
tum annum adueniunt sanationem non admittere, sed
ad mortem comitari. Idem de similibus est iudicium.
Nec plura hos tempore de Indicationum & curatio¬
num ordinibus, facultatibus, mixtionibius, censuris,
adducere licet. De permixtorum morborum cu¬
rationibus & temporibus, in quibus, opportune
administrantur remedia, idque praecipue in chro¬
nicis morbis, qui per circuitus repetunt, alibi tem¬
pestiuius agemus. Fontium deriuationes, libera¬
los: & humanae existunt, Dominij uero iura & li¬
bertates ubique concessae. Itaque contemplatio¬
nem de Curatione morborum hac formula clauden¬
tes, dicemus: SANATIONES OMNIUM
MORBORVM DVPLICES ESSE VNIVER¬
SALES ET PARTICVLARES IN VNIVERSA¬
LI ET PERFECTA, VNO EODEMQUE REMEDIO
ABSOL¬