463
382 IDEA MEDICINAE
monium, mercurius, sulphur, uitriolum Mineralia
ferè omnia, helleborum, tithymallus, colocynthis,
scammonea, opium, mandragora, cicuta. Horum usus
in morbis grauissimis necessarius est, si debiliora à
potentioribus transplantari debent. Sine praepara¬
tione huiusmodi nullo pacto adhiberi debent. Fru¬
stra, lacte & cytonijs nutriuntur: frustra, odoratis, &
cordialibus amica redduntur. Quòd si crudis his uti
uelimus, magna praecautione opus est. Vires aegro¬
tantis, aetas, habitus, morbus, consuetudo, & huius¬
modi circumstantiae conuocandae sunt: ex harum col¬
latione decernendum, an admimendus fit usus illo¬
rum, uel relinquendus. Neque excusamur ab usu
horum remediorum, repetito usu leuiorum. Diffe¬
runt non solùm actionum uehementia, & gradibus,
sed etiam coeteris proprietatibus, in quibus Indica¬
tiones & sanationes in orborum fundantur. Quoti¬
dianus usus foliorum senae, rhabarbari, agarici, po¬
lypodij, cassiae, marnae, electuarij de succo rosarum,
de psyllio, diacitonites, diaturbith, impuritates illas
non resoluent, consument, uel mundificabunt, quas
unica exhibitio antimonij uitrificati, mercurij prae¬
cipitati, non uulgariter tamen, uitrioli crudi uel col¬
cotharini, tartari, & similium, magna aegroti anxie¬
tate, uiriumque consternatione auferet. Spiritus horum
remediorum in uentriculo resoluti, in uapores con¬
uersi,