463
PHILOSOPHICAE. 383
uersi, potentius penetrant, minerales corporis impu¬
ritates non solùm uegetabiles, resoluunt, consumunt,
in napores conuertunt, ad efferuescentias excitant;
aegroto molestias allacuras Impuritatibus his reso¬
lutis, in uapores, & spiriurs aquosos conuersis, im¬
petus apparent, ad Monoculum, ad gulam, ad uita¬
lia Elementa cordis & cerebri unde palpitationes
cordis, deliquia animi, uertigines, saepe conuulsio¬
nes perniciem promittentes, profisisersolent. Inani¬
tis uerò, consumtis, & ablutis iam difficilibus impuria¬
tatibus, ex insperato, sanitas restituitur, actionum & fa¬
cultatum potentiore robore insignita. In quibusdam
corporibus, in quibus hostiles impuritates non inue¬
niuntur, uel leuiores, scilicer non Minerales, tanta
symptomata, ex usu praediciorum remediorum non
suscitantus. Quinetiam, unus idemque homo, inter¬
dum lenes & faciles purgationes, ex usu uehementis¬
simorum remediorum, interdum uerò difficiles, &
symptomatum comitatu graues, experitur, quòd
ijsdem impuritatibus hostilibus & inimicis non per¬
petuò inquinetur. Hęc tria remediorum genera, pro¬
prictates similes continent: sed robore, & agendi pote¬
state differentes. Sunt enim Alimentaria remedia, quae
purgant, ut manna, cassia, pruna, olera ferè omnia, locu¬
stae uel prima germina plurimarum herbarum & fru¬
ctuum. Sunt Diuretica, ut uinum oligophorum,
uinum