463
384 IDEA MEDICINAE
uinum anacardorum, asparagorum & lupulorum
decocta uel acetaria, & similia. Sunt Diaphoretica,
ut aromatica & odorata nonnulla. Sunt menstruis
appropriata, quae non solùm sanguinem menstruum,
mouent, sed etiam clarificant, confortant, consoli¬
dant, & mundificant. Sunt Somnifera, ut lactucę, papa¬
ueris semina: sunt Sedantia & Reprimentia. Mitigantia,
corroborantia, contemperantia, concoquentia, in hoc or¬
dine solùm reperiuntur. Remedia enim Medicamen¬
tosa, & Venenata, symptomata, dolores, calores, sa¬
liumque exasperationes proferre solent. In secundo re¬
mediorum genere, proprietates purgantes, resoluen¬
tes, mundificantes, diureticae, diaphoreticę constringen¬
tes, attrahentes, sistentes, anodynae, somniferę, priori¬
bus similes reperiuntur, sed ualidiores, in quibus spi¬
rituum eoagulationes, calores, sapores, odores, Me¬
chanicis, Vulcanis, uel Archaeis humanae Anatomię,
difficulter obtemperant. Necessarius est usus horum
remediorum. Impuritates enim, quae ualidiores radi¬
ces posuerunt, Alimentarijs remedijs non cedunt. Ve¬
nenata quoque, eadem necessitate, in curationibus saepe
aduocantur, uigilijs & doloribus opiata postulantis
bus, morborumque fixis radicibus, purgationes antimo¬
niales, uitriolatas, mercuriales, requirentibus. Hę ne¬
cessitates, Compositionum, & Praeparationum leges in¬
troduxerunt: de quibus mox dicemus, absoluta pro¬
prietatum