463
386 IDEA MEDICINAE
plexionum & graduum Methodo in compositioni¬
bus medicamentorum, secundum Genera & Loca
triumphet. Hisce remedijs abundauit Bartholomeus
ille Charicterius, qui multas Simplicium facultates,
salutares & appropriatas, longo medendi usu inue¬
nit: nec dubito quin plurimas ab alijs inuentas acce¬
perit. Causas quoque & Principia proprietatum ad¬
iungere conatus est, sed quae non satis in Natura fun¬
data sint, ex corruptis & integris coniuncta. Ita ad
Sympathiae, Antipathię, Harmoniae leges, ad materię
& spirituum abundantias & defectus, in herbis & Ve¬
getabilibus, compositiones & correctiones remedio¬
rum accommodauit, & Simplicia, uino ac aqua, sine
melle uel saccharo, ad tertiae partis uel medietatis con¬
sumtionem decoxit. Pulueres quoque radicum, herba¬
rum, & seminum, pani assato inspersos adiunxit, & con¬
tinuo usu, sine intermissione, aegrotorum patienti o¬
bedientia fretus, sanationes difficilium morborum sae¬
pe absoluit, Galenicisque documentum dedit, ut reli¬
cta ociosa Syruporum copia, in proprietatibus Sim¬
plicium inquirendis diligentiores essent. In ijs enim
Specifica & appropriata omnium morborum reperi¬
untur, purgationes scilicet hydropicae, resolutiones
colicae, mitigationes podagricę, sedationes & consum¬
tiones epilepticae, diaphoretica & diuretica similia.
Calefactiones, refrigerationes, humectationes, exicca¬
tiones,