463
PHILOSOPHICAE. 387
tiones, in proprietatum medicinalium numero non
recipiuntur, neque Indicationes curatiuas constituunt,
quia non habent proprias radices, Scientias, et pręde¬
stinationes in Natura, sed alijs proprietatibus mini¬
strant, ueluti colores et coagulationes. Omnino, quę¬
cunque remedia uehementer calefacere, refrigerare, exic¬
care, uel humectare uidentur, proprietates habent prin¬
cipaliores, radici uiciniores, Chaerionias, in quibus Sci¬
entiae, et sanationum praedestinationes uigent. Ita attra¬
hentia, sistentia, diuretica, purgantia, diaphoretica, som¬
nifera, anodyna, dissipantia, & consumentia, calefactio¬
nes, humectationes, refrigerationes et exiccationes ad¬
iunctas habent, tanquam umbras et actionum ministras.
Rursus, calefactiones et refrigerationes, qualitates sunt
momentaneę, Relollaceę, et ultimę, quae in pręparatio¬
nibus et separationib. uirtutum à corporibus euane¬
scunt. Proprietates uerò, ex quib. Indicationes curatiuę
constituutur, stabiles esse debent, Chęrionię, uitales, po¬
tentes, quę separationem admittere possunt, et corporum
postremorum, ac crassorum coniugia relinquere, illęsis
prędestinationibus & actionum Scientijs. Scio non¬
nullas caliditates constantiores esse, difficulter auferri
in pręparationibus: frigiditates quoque: nihiloninus so¬
litariae non sunt, sed proprietatibus cohaerent. Est, ubi
PARACELSVS calidorum & frigidorum remedio¬
rum ordines, gradus, compositiones, et doses describit,
ut
CC 2