463
388 IDEA MEDICINAE
ut in libro de Gradibus & Compositionibus: id so¬
lùm clarioris doctrinae causa ab illo factum est, ut dif¬
ferentiam illam in remediorum proprietatibus de¬
clararet, quam nos in corporum & spirituum expli¬
catione aliquoties monstrauimus: uidelicet, esse quae¬
dam remedia, quae simplicitatem Elementorum ma¬
gis imitentur: quaedam rursus, in quibus trium Prin¬
cipiorum proprietates manifestius deprehendantur:
hęc Planetaria appellat uel Specifica, illa uerò Ele¬
mentaria: quamuis utraque, tam proprietatibus trium
Principiorum, quàm Elementorum conditionibus
sint insignita. Sic Philosophico loquendi more, Cor¬
roborantia, Calefacientia appellantur, Balsamusque
Naturae calefacere dititur & humectare, quamuis ca¬
liditates & humiditates morborum tollat. Ex his ap¬
paret, in quanto crrore uersentur illi, qui caliditates et
frigiditates, Causas, Principia & fundamenta proprie¬
tatum medicinalium constituunt, saporumque & exter¬
narum applicationum non satis fideles experientias,
ad internas & principales remediorum facultates di¬
iudicandas, aduocant. Confortatiua, somnifera, pur¬
gantia, resoluentia, caliditatis et frigiditatis ministerio
nunquam inuenientur, neque si corporum uniuersas
coagulationes adiunxeris, tenuitates, crassities, lento¬
res, durities, mollities, asperitates. Hae enim qualitates
omnes, umbrae sunt rerum postremae & instabiles,
nec