463
PHILOSOPHICAE. 389
nec radices habent, in quibus seorsim, & sincerae de¬
monstrari possint. Aspicite aronis radices et folia, quan¬
tam calorum potestatem, acri & exulcerante sapore
promittant, leni uerò adhibita digestione, & saporis
acrimonia, & caloris indicia tolluntur, quia superficia¬
riae extiterunt qualitates, Radici non cohaerentes. Pi¬
peris uerò & Zingiberis acrimonia constantior est,
quia in salè fundatur, uel in radice ac Principio; quod
ad corporum constitutiones concurrere oportet.
Sulphuris praeparati sapor, interdum astringentem
aciditatem, obscuram tamen, repraesentat: nihilomi¬
nus, diaphoretica & consumtiua facultate pollet. An¬
timonij uitrum, insipidum plane est, uomitionum ta¬
men, & purgationum suspecta uehementia, infame
euasit. Chelidonia, in praeparatione, mirabiles sapo¬
rum & odorum differentias, saepe contrarias, osten¬
dit. Quid cupri pontagiosa amaritudine ingratius
excogitari potest? nihilominus dulcedinem, etiam
saccharo gratiorem, ex cupro, praeparatione eduxi¬
mus. Itaque linguae, & externorum sensibilium ac sen¬
suum inanes censuras, ijs relinquemus, qui linguae sa¬
pientia, & sensuum tam exquisita subtilitate pollent:
nos uerò, stabiles & sinceras proprietatum radices
inquiremus, ex quarum certis & infallibilibus signa¬
turis facultatum origines inueniemus. Tales radices
non sunt peregrinae, sed sunt Principia illa ex quibus
omnia
CC 3