463
394 IDEA MEDICINAE
dicum, florum, corticum, in uino & aqua, hoc nomi¬
ne redarguent, quòd plurimarum & praestantissima¬
rum uirtutum dispendia contingant: quòd impurita¬
tum non fiant separationes: quòd saporum, odorum,
caliditatum, frigiditatum, & similium signaturarum
ingratae impressiones relinquantur, quas frustra al¬
bumine ouorum, saccharo, melle, syrupis, & cinna¬
momo corrigere conantur Medici. Praeparationum
pia assiduitate, naturaliumque causarum diligenti con¬
templatione coniuncta, compendiosiores Decoctio¬
num uias, utique deprehendemus, quarum benefi¬
cio, seruatis Simplicium uirtutibus, saporumque & coa¬
gulationum ac odorum ingratitudine ablata, exigua
puri liquoris quantitate (in qua tamen genuinae Sim¬
plicium uirtutes ad exaltationes, & altiores gradus
deductae, manifestè demonstrentur) Decoctionum
uniuersis intentionibus tutò & subitò satisfiat. Sy¬
ruporum necessitates, scilicet, ut conseruentur Sim¬
plicium uires, & dulcedine obscurentur amaritudi¬
nes, inanes esse, tum demum intelligemus, ubi Sa¬
lia, Olea, & Mercurios herbarum, radicum, & simi¬
lium separare poterimus, non communi destillatio¬
ne, ustione, uiriumque destructione, sed artificiosa,
Principijs, proprietatibusque uniuscuiusque herbę & ra¬
dicis consentanea. Aliam enim separationem requirit che¬
lidonia, diuersam saluia, longe dissimilem ebenus, &c.
Discri¬