463
PHILOSOPHICAE. 595
Discrimina quoque sunt Salium, Sulphurum & Mer¬
curiorum: neque epileptica symptomata, Sulphuribus
uel Balsamis uulnerum sanari cupiunt. Conseruatio¬
num diuturnitate, agendi potestate, saporum, odorum,
& consistentiarum amica familiaritate, Syruporum
greges longè superant Salia illa, Olea, & Mercurij.
Caliditatum querelis satisfecerunt, posteaquam sitim
& calores febricitantium benione mitigarunt: postea¬
quam somnum conciliarunt, & suauem rorem naturę
communicarunt. Sacchari & mellis praesentia saepe
noxia fuit. Si spiritum mellis acutissimum & uene¬
natum, si sacchari abominabiles faeculentias conspe¬
xissent Arabes, parciores & cautiores procul dubio
fuissent, in prolixa & nimis ampla Syruporum osten¬
tatione. Electuaria purgantia, ut diacatholicon,
diaphoenicon, diaturbith, diacitonites, diaprunis, de
succo rosarum, de psyllio, confectio Hamech, Indum
majus & minus, multis nominibus accusabuntur:
quòd crudis radicibus, corticibus, fructibus & folijs
naturam fatigent: quòd impuritatum non sint fa¬
ctae separationes: quòd dissentanearum rerum mix¬
tiones committantur. Tardarum actionum accelera¬
tiones, flatuum discussiones, amaritudinum, erosionum,
& acrimoniae mitigationes, aliter emendari possunt,
quàm admixtione cassiae, mannae, thamarindorum,
prunorum, rosarum, anisi, feniculi, cymini, ameos,
cinna¬
DD 2