463
396 IDEA MEDICINAE
cinnamomi, caryophylorum, nucis muscatae, dacty¬
lorum, iuiubarum, pinearum, passularum, &c. Tales
Mixtiones & Compositiones remediorum, non sunt
Naturae legibus consentaneae. Ipsa, Cyclaminum in
Germania produxit, Polypodium in Dania, quorum
usu, si flatus suscitantur, tormina, erosiones, difficiles
& tardae purgationes, non propterea iussit, ex Arabia
dactylos, ex India cinnamomum, caryophylos, nuces
muscatas, ex Italia anifum, cyminum, sefeli, ameos, ex
Hispania saccharum, aduocari: sed ligna coniunxit, ex
quibus carbones fieri uoluit: filicem quoque, & her¬
bas, uitri materiam subministraturas, & argillam, for¬
nacum constructionibus obtemperaturam. Postea co¬
quere iussit, cruda maturare, impura separare, ama¬
ritudines in dulcedinem transmutare, erosionum, ca¬
lorum, saporum, odorum, coagulationum taedia mi¬
tigare: & nos Ministros esse pręcepit ac Separatores,
non Magistros uel Compositores, nisi ad ipsius le¬
ges, spiritualia Coniugia instituere possemus. Pi¬
lularum ferè omnium compositionem, in quibus ue¬
nenata illa Simplicia ingrediuntur, quis unquam lau¬
darę potest. Colocynthidem, helleborum, turbith, her¬
modactylos, succos tithymallorum, elaterium, scam¬
moneam, euphorbium, tam manifesta uenena, cruda,
& impura, continent, frequenter dissentaneis rebus ad
mixtionem non tendentibus, ut resinis, gummatis, se¬
rapino,