463
409
ANACEPHALEOSIS.
PRAECIPVAS TOTIVS PHI¬
LOSOPHICAE MEDICINAE CONCLV¬
siones, iuxtaordinem in superioribus Capitulis
seruarum, continens.
Medicina morborum omnium, ab Altissimo
creata est, & in Natura collocata, quae debi¬
rè praeparata, & ab Elementis impuritati¬
busque admixtis separata, potestate & uitali
robore, uniuersos humani corporis languores aufer¬
re potest idque non calefaciendo, refrigerando, hume¬
ctando, siccando, non abstergendo, incidendo, penetra¬
tione, sed longè altiore actionum proprietate: funda¬
turque in uitali Principio Semine, Balsamo, Vegetabi¬
lium, Mineralium & Animalium: cui omnium actio¬
num in Natura principium acceptum referimus: adeoque le¬
gitima huius Naturę pręparatio et administratio Me¬
dicam constituit Scientiam; & Medicos rectè appellat.
Quia uerò actionum omnium naturalium fundamen¬
ta, in materia illa radicali, Balsamo, & uitali Sulphure
continentur, debet Medicus, proprietates, differentias,
praeparationes & administrationes huius Naturę, om¬
ni sedulitate, cura & diligentia inuestigare.
Elementa sunt locam, matrices & domicilia, uitali uali¬
daque potestate munita, quae semina Generationi conse¬
crata fouent, digestis temporibus suscitant, ad maturi¬
tatem
FF