463
410
tatem promouent, & emeritis receptacula concedunt
immutabili quiete beata. Et quia loca sunt, incorpo¬
rea ut sint, necessitas iubet. Nisi enim essent à dimen¬
sionum legibus absoluta, nequaquam corporum, Prin¬
cipiorum & seminum tantam multitudinem tam faci¬
le reciperent. Infinita tamen non sunt, uitali uirtute fi¬
nes & terminos praescribente: quibus non solùm ip¬
sis standum est, sed etiam seminibus, Principijs, etiam
corporibus, utcunque superba dimensionum explica¬
tione triumphent. Vacua, uel inania sunt, simili pro¬
pemodum prouidentia: alioquin inęquali fauore, quibus
dam seminibus plus obligata, aliorum Rationes obscu¬
rius recepissent, & minime sinceras repraesentassent.
Semina, sunt uincula utriusque Naturae, uisibilia inui¬
sibilibus coniungentia: in quibus motuum leges, tem¬
porum praedestinationes, Generationum & Transplan¬
tationum lithurgiae, & uniuersae mundanae Anatomię
dispensationes continentur, tanquam in uitalibus po¬
tentijs incomprehensibili sapientia decoratis. Quorum
ministerio, Agentium impressiones, à Patientibus,
admittuntur uel repelluntur, summa infimis coniun¬
guntur, & totius Naturae sympathia custoditur: ex qui¬
bus, sapores, odores, colores, & qualitates uitales om¬
nes, quantitates, numeri, conformationes & signatu¬
rae coeterae, in mechanico Generationum & transmu¬
tationum processu procedunt.
Princi¬