463
411
Principiorum & Elementorum permixtorum natu¬
ras, ipse, in Capitulo septimo inquire. Recapitulatio¬
nes enim difficiliores, non sine causa, obtinuerunt.
Generatio, progresio est seminum, in qua, ex fonti¬
bus, Abyssis, & uitalibus Principijs, ordinata corpo¬
rum explicatione, in hanc mundanam scenam, definitis tempo¬
ribus progredientia, Indiuiduorum renouatione, Specie¬
rum perpetuitatem custodiunt: fiuntque in hac lithurgia, ex
inuisbilibus uisibilia, ex incorporeis corporea, pote¬
state uitalis immortalisque Scientiae, in uniuersa Natura
uigentis. Cuius efficientia, Elementa, & corporum Prin¬
cipia officijs consentanea, colores, sapores, odores, cali¬
ditates, frigiditates, humiditates, siccitates, magnitudi¬
nes, situs, conformationes, consensus, durationes, dige¬
sta tempora, & omnia corporum ornamenta, admiran¬
do ordine producuntur. Diuersi quoque Generationum
sunt modi, ratione Elementorum & seminum: adeoque
in quibusdam planè neglecta sunt sexuum discrimina:
in nonnullis, obscura rudimenta apparent: in alijs ue¬
rò, sexuum perfecta separatione, Indiuiduorum proprie¬
tates manifestius explicantur.
Mixtio, est seminum ad Generationem proceden¬
tium instrumentum, cuius ministerio, Elementa & cor¬
porum Principia seminibus domestica, colligata, uni¬
tatem suorum Exemplariorum aemulantur. Varian¬
turque Mixtionum uniones ratione subiectorum. Spi¬
ritualia
FF 2