463
414
dictione diuina, primis purisque rerum seminibus su¬
peruenerunt. Scientias, praedestinationes, & signatu¬
ras Scientijs consentaneas acceperunt. Et quia fructi¬
bus Elementorum, à quibus alimenta haurimus, con¬
iunguntur impuritates, morborum authores, differen¬
tias eorundem fructuum imitantes, Elementorum ac
seminum proprietates diuersas ostenderunt, repudias
tis classibus intemperierum, humorum, & obstructio¬
num. Generationes quoque & Transplantationes, con¬
suetas, perpetuas, insuetas, & nouas, ut & alia Elemen¬
torum semina obtinuerant.
Loca morborum diuersa sunt, seminumque conditio¬
nes & progressiones imitantur, quae ex spiritualibus
Tincturis, ad corporeas coagulationes saepè desinen¬
tes, locorum dissimiles societates ostendunt. Actiones lę¬
sae, non mineras morborum, sed consensus & sympathias
partium declarant. Excrementa, dolores, humores, in
corporeis & extremis affectibus solummodo significant.
In primis uerò Radicibus & spiritualibus Tincturis,
Elementalia loca, Remediorum beneficio, & Sympto¬
matum uehementia, rectius inquiruntur. Tempora dein¬
de morborum, tam Digestionum, quàm Resolutionum,
ex Scientijs & Donis seminum, praedestinationes ac¬
ceperunt, suntque in familia earum signaturarum, quae
Speciei uel Radici, non Indiuiduis cohaerent. Trans¬
plantantur tam loca, quàm tempora morborum, effi¬
cientia