463
415
cientia causarum, quę Transplantationes efficere solent.
Postremò, Signaturae & symptomata reliqua morbo¬
rum, ut actionum laesiones, excrementorum immutatio¬
nes, calores, dolores, colores, ex spiritualibus, et uapo¬
rosis resolutionibus morbidarum Radicum proficiscuntur.
Curationes omnium morborum, duplices sunt: Vni¬
uersales, & Particulares. In Vniuersali & perfecta, uno
eodemque remedio, absoluuntur Resolutiones impuri¬
tatum morbosarum, purgationes, consumtiones uel
ablationes, & restaurationes, mitigationes, corrobo¬
rationes innati Balsami. Particulares uerò curatio¬
nes, quae uerae & legitimae existunt, pluribus Indica¬
tionibus & diuersis Remediorum proprietatibus,
actiones tamen & conditiones Vniuersalis curationis,
quoad ficripotest imitantibus, absoluuntur. Indicatio¬
nes curatiuae uerae, in proprietatibus Vegetabilium,
Mineralium, & Animalium, fundantur, facilesque mix¬
tiones in debitis Praeparationibus admittunt. Vni¬
uersalium curationum officia, ex Particularibus Indi¬
cationibus, remedijsque, in morbis non consumatis &
extremis, saepè adimplentur: suntque gradus Particu¬
larium Remediorum, superiores & inferiores. Calefa¬
ctiones, refrigerationes, humectationes, exiccatio¬
nes, phantasticas Indicationes ostendunt, & proprie¬
tatibus Naturae Radicalibus, Scientiae & potestatis
Dispensatoribus, carent.
Reme¬