413
rentur, ac plerúmque tempus ludant. At qui¬
bus grandia ac excelsa ingenia natura contulit
longè maiora contendunt ac expediunt vt ni¬
hil nisi grande, solidum, ac constans mediten¬
tur: eáque sola, summis laboribus ac vigiliis,
quae aliter conquiri non possunt, vt praeclaris¬
sima ac humano generi per quam vtilissima
ac salutaria peruestigent, quibus sibi gloriam
& humanae Reipub. salutem pariant. Hinc
quantis conatibus & quàm mita solertia ac in¬
dustria, inter alios omnes, praeclari Medici in
assequendo scopo desudarint ex antiquorum
& Neotericorum monimentis perspicuum
est. Haec siquidem scientia (Medicina inquam)
prae aliis omnibus, secundum Theologiam
nobilissima, abstrusissima, & humano generi
vtilissima ac summè necessaria: cùm non ob¬
uia quaeuis ingenia in sua adyta admittat: sed
sola ea quae perspicaci mentis acie & perfe¬
rendis animi laboribus valent, amplexetur, ac
in abdita suorum arcanorum penetralia intro¬
ducat, mirum non est vtique si in ea à segnibus
& crassis ingeniis penitiùs rimanda & effodienda
tàm crassè ac turpiter hactenus erratum sit &
adhuc peccetur. Quid enim aliud praestent
eiusmodi homines, qui solis rerum corticibus
& superficiei intenti; quid, in occulto recessu¬
virtutis delitescit vel prorsus ignotant, vel si
norunt, ingenij stupore assequi non possunt.
Hinc tot tantaeque in medendi arte difficulta¬
tes: hinc perplexa & medicorum & aegrorum
ipsorum anxietas: dum hi ab imperitis sibi
metuunt: Illi coniectura tantùm, suae artis ve¬