413
(cuius tamen adhuc nomini parco ob senectam) etsi per se¬
satis ex natiua inuidia sese agnoscendum praebet, quâ non
censura & castigatione dignus sit tàm temerè in me
scriptaque mea debacchari sit ausus, quae nullam in quen¬
quam offensionem continent, Christianique praescriptas,
leges in proximum seruant.
Nec velim hîc à me querelas intendi, quod scribendi
libertatem in aliorum scripta cuiquam velim eripere. In
omnibus enim artibus ac scientus, vltro citroque contra¬
riorum argumentorum dimicationibus, veritas meliùs
enucleatur ac innotescit: sed quòd in personas ipsas inue¬
hi, & sese mutuis conuitiis incessere ac confodere sit ne¬
fas, planéque philosopho homine, ne dum Christiano,
indignum.
Quod ad nos attinet tales re ipsa non su¬
mus, quales nos falsò & iniquè describit Anony¬
mus, cùm contra testimonia satis copiosa acluculenta, no¬
strae vocationis à celeberrimis omniu totius Europae Aca¬
demiis habeamus: si tamen prorsus furores & impetus
animi coërcendi, non habet in se potestatem, sobrietatem
saltem senectus illius ac modum seruarè potuit & de¬
buit, necnon Regis ipsius ebseruantia ac respectus, fraena
Anonymo inticere, qui nos dignos iudicauit, quos in
consilium suae valetudinis, & in numerum suorum
ordinar. Medicorum admitteret, eligeret & retineret.
Quàm autem sit ille prostituti pudoris at verecundiae satis
hinc constat, vt qui etiam ex nostris collegis vnum au¬
sus sit mala fide incusare, quasi de industria & consul¬
to, honesto cuidam viro, officiario Regio, aut vt scribit
Anonymus, Scribae Praetorij Parisiensis, interitum acce¬
lerarit ac praecipitarit, ne qui vacantibus, vt vocant of¬
ficis quaestus in scrinis Regis desideraretur, tempestiuè
illum suis haeredibus vindicaret, & aerarium eo regium