413
priuaret: Sic enim rursum scribebat Anonymus: "Tuis
remediis accelerata mors auxit fiscum, atque sic
functus es medici verè Regij officio." Audax
vtique incusatio, & temeraria, falsaque calumnia est,
quae nisi graui supplicio mulctata, ferri nusquam po¬
test. Quid enim non maiestatem ipsam regiam perstrin¬
git ac vellicat, quam sic nefariorum medicorum impro¬
bitate ac scelere in lucrum suum vti, tacitè ementitur,
& impie accusat. Atque haec est rabies furórque, quò
adiguntur iusto Dei iudicio, qui fortunis alienis inui¬
dent, & liuore ex aliorum faelicitate contabescunt.
Quid priuatim ego ab eiusmodi hominibus impetar,
ob vsum mearum pillularum, quas in quorundam
malignorum ac contagiosorum morborum curam prae¬
scribo & offero, quibus vulgaria remedia ad eruendas
radices & extinguenda seminaria, nobis satis cognita,
nihil epis conferant: quum ex earum vsu quibusdam,
quos duos aut tres nominibus suis designant, grauia
symptomata accidisse falsò mentiantur: grauissima pro¬
berum virorum, longè plura quàm satis est testimonia ha¬
beo, quae mendaciis illorum & calumniis opponam, qui¬
bus fides fiat certissima, vllum vnquam nemini sympto¬
ma (nedum noxam) contigisse, qui eas deglutiuerit.
At contrà earum vsu plurimum esse adiutos, & om¬
nibus grauibus symptomatibus liberatos. Quorum tamen
si quibusdam aliquis post sumptionem earum eonflicta¬
tus fuerit, hoc non pillulis sed morbi violentiae ac hu¬
morum malignitati sit ascribendum.
Inter sexcenta testimonia eorum, qui illis vsi sunt, ha¬
ctenus ac in dies eas foeliciter assumunt, producam in
exemplum D. Bertrandum Regium Medicum, doctum
Virum, eiusdem mecum patriae ac regionis, necnon inti¬
mum mihi amicum, ac olim studiorum socium & condisci¬