413
14
Professorem Patauij primarium: Ioannem
Baptistam à Porta, Neapoli, plurésque alios
medicos, doctrinâ & experientiâ claros. Sco¬
tia & Anglia suos alunt Hermeticos, Ioan¬
nem Dee: Antonium Lescapia Silliuetanum:
Lautentium de Laune: Ant. Cobel: Musse¬
tum: Ioannem Starfeldium: Iacobum le Ca¬
det: Andream Sellim: Silbertum Guillier¬
mum, insignes omnes Medicos & Philosophos.
Taceo Gallos plerosque, quorum res prae¬
clare gestę satis supérque famam & existima¬
tionem nomini ipsorum conciliarunt, adeò
vt facilè elogio nostro carere possint.
Atque hęc est illa multorum Philosopho¬
rum ac Medicorum series & numerus mihi
cognitus, quorum permulti, ac ferè omnes,
Hermeticam doctrinam amplexantur. Alij
verò non pauci, qui quamuis in ea non adeò ver¬
sati sint, amantissimos tamen illius, ne dum
vt infesti sint hostes, ac tot, tâmque egregia¬
rum pręparationum, quę ex arte hac perdis¬
cuntur, studiosissimos sese praebent, iísque
perpetuò inhiant.
CAP. II.
Quo industria antiquorum medicorum explica¬
tur, in concinnandis etiam propriâ manu
medicamentis:
Longiùs forsitan progressi sumus,
quàm instituti argumentum postu¬
labat, in nostrae legitimae Vocationis
explicationem, & Hermeticae Medi¬
cinae, aut (vt verius loquar) dogmaticae & Hip¬