413
15
pocraticae antiquitatis probationem, vbi tot ta¬
torumque virorum, ac vbiuis totius Europae Aca¬
demiarum, medicaeque professionis Corypheorum
seriem nominatim produximus qui dum vi¬
uerent, verae chymiae studium amplexati sunt,
superstites colunt, vt de veritate & antiquita¬
te artis Spagiricae, cui non tantùm astipulan¬
tur, sed eam quàm doctissimis Commenta¬
riis in dies exornant, ambigi nusquam possit
aut debeat.
Quidigitur nouitatis hęc dogmata insimu¬
let Anonymus, & tanquam ex cerebro nostro
recens natam medecinam arguat, cùm a pri¬
mis propemodum conditi mundi seculis ori¬
ginem ducat, & tot postea longo ordine suc¬
cedentibus aetatibus, à prestantissimis omnium
medicis comprobata sit?
Sed quibus tandem fastibus librum meum
castigandum suscepit? Gratissimum vtique
fuisset, si singula moderato animo, quae re¬
prehensione digna iudicabat, notasset, non
autem Thrasonica quandam ἀλαζωνια in haec
verba, rubrica vtique & minio signanda pro¬
rupisset. Inter est Reip. (inquit) "Medicum à
Pharmacopaeo ita distingui, vt vnus praescribat,
alter operetur, quia nisi essent distincti artifices,
posset vterque quando lubet, aegrum impunè occi¬
dere, possent singuli fel pro melle, venenum pro
remedio propinare."
Et paulò post subiicit: "Attamen operatio
Pharmacopaeis relinquenda erit, indigna Medici
Maiestate cuius est praescribere, non operari."
Hic incertus sum quid agam: an tantas istius