413
17
is, Empedocles & Democritus (ipsius Hip¬
pocratis Pręceptor) tanquam Philosophi pro¬
fessi erant. Hippocratem sequuti sunt, (vt re¬
fert idem Celsus) Diocles, Carestius, Praxa¬
goras; Chrysippus: deinde Herophylus &
Erasistratus, qui tàm variè medicinam exer¬
cuerunt, vt ab eo tempore illa in Dięteticam,
Pharmaceuticam & Chirurgicam diuisa sit,
nec tamen illi singularum suarum sectarum
duces ac praeclari medici, seorsim vel Phar¬
macopaeorum vel Chirurgorum, vel Diaete¬
ticorum nomen aut titulum assumebant, sed
medicorum, qui in officiis trium illarum par¬
tium sedulò versabantur, etsi Diaetetici medi¬
ci primum locum obtinebant, quod potissi¬
mum rerum naturalium scientiae incumbe¬
rent, citra quam mutilam ac imperfectam me¬
dicinam iudicabant, quos tamen vt nec cae¬
teros pudebat aut taedebat, pharmacis manus
intingere, quorum delicatuli multi ne oculis
quidem praeparationem intueri audeant, aut
dignentur. Dioclem & alios illius seculi me¬
dicos sequutus est Serapio, qui priuatam Em¬
piricorum sectam instituit, se ipsum Empiri¬
ci nomine insigniens, euidentium causarum
& experimentorum fundamento innitens.
Quae quidem secta non paucos habuit disci¬
pulos, nec infimae notae homines. At eam am¬
plexi sunt Apollonius, Glaucius, Heraclitus,
Tatentinus, ac alij complures. Qui quidem
insignes medici omnes non abhorrebant à re¬
mediorum praeparationibus & eorum admi¬
nistrationibus, prout ex illorum formulis apud
[FT]B[/FT]