413
22
Paulò post autem, vbi declarasset ex quo¬
rundam testimonio Asclepiadem non vsque
adeò firmam remediis à sola diaetetica meden¬
di ratione petitis, fidem habuisse, vt prorsus
quae à Pharmacia impertiri possunt aspernare¬
tur, haec quae sequuntur adiicit de ipso Ascle¬
piade, in libro παρασκευαστικῶν inscripto, id
est praeparationum, vbi contendit vltimae sor¬
tis esse medicum, seu indignum Professione
Medicinae, qui non ad singula quaeque vitia
binas, ternásque compositiones, & expertas
protinus paratas habeat.
En quae ab ipso Asclepiade & Scribonio
Largo nostri Anonymi Maiestati in faciem ex¬
puuntur, vt qui medici nomine prorsus indi¬
gnum iudicet eum qui omnium operationum
ad Medicinam facientium prorsus expers ac
imperitus sit: Qui si insolentiùs in sui defen¬
sionem, prioris suae tàm praeclarae sententiae
clypeum opponat, quae fert Interesse Reipub.
Medicum à Pharmacopaeo ita distingui, vt
vnus praescribat, alter operetur: quia nisi essent
distincti artifices, posset vterque quando lu¬
bet aegrum impune occidere, possent singuli
sel pro melle, venenum pro remedio propina¬
re. Quid aliud, quàm omnium Medicorum
& Pharmacopaeorum itas in se exacuat, quos
tàm improbae fidei notat, vt si seorsim operen¬
tur ac medicentur, non saluti aegrotantium
restituendae, sed morti accelerandae, de indu¬
stria studeant? Quis huiusmodi calipodiato¬
rem suo calceo alios calceantem ferat? Nun¬
quid omnis medicus famae suae integrae ac sin¬