413
29
pum: eamque non suis armis, sed aliundè ab
illis, qui eam antea oppugnarunt, non expu¬
gnarunt tamen, collectis impetendi ac laces¬
sendi? Sic sequutus doctissimum quidem vi¬
rum Erastum, eiusque arma suffuratus, ca in
me, aut potius in artem transmutandi imper¬
fecti metalli in aurum, quibus ille in Alchi¬
miam ac tàm nobilis artis propugnatores in¬
sultauit, cuibrare contendit, vt si firmiore
doctrinâ non polleret, alienis saltem à re nu¬
gis ac ineptiis apalectoronicis apologiam
suam consarcinaret ac infarcitet. Non est quòd
à nobis Anonyme vagos eiusmodi processus,
& obliquos expectare debeas. Quin potius
ad singula tui scriptuli capita, tùm vniuersim,
tùm particulatim responsionem nostram au¬
diturus sis. Nec intactum à me puta praeter¬
mittendum praecipuum istud, quo tui cachin¬
ni nituntur, quóque ignorantia tua ac inep¬
tiae apertiùs per me notabuntur: hoc nimi¬
rum quòd dixerim suprà & inculcauerim, sa¬
lem rerum vitae idcirco lapidem vocari &
esse, quòd in eo tanquam durissimo corpo¬
rum fundamento reliquae virtutes conquies¬
cant. Rides enim quòd dixerim in sale vitam
esse rerum, in eóque tanquam super rupe fir¬
matas omnes virtutes reliquas inconcussas si¬
tas esse. At quid mirum? Insuetae sunt tuis li¬
bris eiusmodi lactucae, carduos praetulisses, &
auidiùs excepisses: Veruntamen quàm aper¬
aptéque ista dicantur, & omnium oculis,
nisi tui similibus, ista ita esse pateat, facilè ex no¬
stris tationibus vtique in meis scriptis licet co¬