413
31
silia iam à nobis edita, & quae mox in lucem
fauente Deo proditura sunt. Sed vsque adeò
attentus est & iudiciosus lector, noster Ano¬
nymus, vt explodere & damnare perinde sit
illi ac recipere & admittere. Quis enim pru¬
dens Medicus vitrificatum illud Antimonium,
tot simptomatum exitialium parens, & mer¬
curium praecipitatum tot spiritibus acribus ac
rodentibus ferocientem laudauerit? vbi apud
me & veros philosophos, qui assiduè occla¬
mant, Cauete à vitrificatione, ista probantur
& in vsum veniunt? Non negamus tamen ex
antimonio & mercurio, vt ex aliis metallicis
corporibus, praestantissima educi posse medi¬
camenta. Quod etiam natura, in thermis vel
aquis metallicis & medicatis, ipsa nos docet,
ex tot tamque elegantibus ac admirandis effe¬
ctis, quae ex illis indies producuntur, tùm om¬
nibus vacuationum modis corpora purgan¬
do, vomitione, deiectione, incisionibus, ab¬
stersionibus, sudoribus, vrinarum profluuiis:
tùm etiam obstructiones soluendo, deriuan¬
do, auertendo, corroborando, intemperiem
corrigendo: deploratissimos denique quos¬
que morbos curando, vt quae abundent medica¬
tae aquae, tùm salibus nitrosis, aluminosis, gem¬
meis, vitriolatis, tùm spiritibus ac diuersis sub¬
stantiis metallicis, sulphureis, bituminosis, an¬
timonialibus, mercurialibus, plumbeis, ferreis,
cupreis, & reliquis id genus, à quibus praedi¬
ctae aquae & nomina & vires mutuantur: quas
aquas medicatas, quae remedia metallica, na¬
tura liberali suâ manu in hominum salutem