413
33
probare nullo modo possum. Non enim vio¬
lentis quibusdam purgationibus morbi om¬
nes curantur, sed conuenientibus etc.
In eodem libro cap. de Argento viuo se¬
quitur, quod de Praecipitato loquor: Neque
certè praecipitatus mercurius vnquam vtile
remedium esse poterit, quàm diu corrodens.
vis ab aqua forti accepta, ipsum comitabitur:
quae tamen non communibus, vt multi pu¬
tant infringitur ablutionibus, sed longè aliis.
praeparationibus & dulcoramentis; quibus
ignotis nihil boni praestari potest. Idem in
meo Sclopetario pronuncio, vbi praecipitati
mercurij vsum sentio potiùs ad externorum
vlcerum curationem adhibendum esse, quàm
intus exhibendum.
In Consilio de Lue Venerea, ad calcem li¬
bri mei nuper editi (cui obstrepit noster Ano¬
nymus) addito; satis ipse arguitur mendaci,
malaeque mentis. Sic enim scribo de eodem
Mercurio Pręcipitato, postquam illius variam
praeparationem vsúmque docui, contra etiam
Fernelij opinionem: Tandem vsque (in¬
quam) experiendi audacia processit, vt etiam
interius exhibeatur, vnde factę sunt Pillulae de
Barbarosso dictae, postmodum praecipitati prae¬
paratio in aqua forti, eiusque vsus inuentus est.
Quod praecipitatum argentum viuum à nobis omni¬
improbatur, quamuis diuersis aquis ablu¬
tum ad eliciendam omnem aquae fortis acri¬
moniam, ad x. vel XI. grana, à nonnullis ex¬
hibeatur cum theriaca mixtum. Deinde, vbi
abusum etiam illorum ostendi, qui ipsum cru¬
C